Christophorus Ammon
Christophorus Fridericus de Ammon (natus die 16 Ianuarii 1766 Baruthi, mortuus die 21 Maii 1850 Dresdae) theologus Germanicus fuit. Tamquam philosophus supernaturalia indagabat; filius eius fuit ophthalmologus Augustus de Ammon.
Vita
[recensere | fontem recensere]Anno 1789 Erlangae professor in philosophicis factus est, anno 1790 autem in theologicis. Vocatus est anno 1794 Gottingam quiennio post Erlangam reversurus.
Dresdae anno 1813 praedicator aulicus supremus et consistorii consiliarius superior creatus est. Anno autem 1831 operam dare coepit in ministerio educationis; simul consistorii superioris praeses vicarius nominatus est.
Opera et notiones
[recensere | fontem recensere]In operer »Entwurf einer biblischen Theologie« (editio altera, Gottingae 1801–1802) rationalismum historico-criticum defendit. Etiam in libro qui est de dogmatibus »Summa theologiae christianae« (Erlangae 1803) et in opere de moralibus »Handbuch der christlichen Sittenlehre« (editio altera, Erlangae 1838) firmus in Kantiana philosophia permanet. Postquam Dresdam transmigravit contraria quasi credidit quoniam in commentationibus praetitulatis »Bittere Arznei für die Glaubensschwäche unsrer Zeit« (1817) ideas Nicolai Harms personat.
De hoc Fridericus Schleiermacher eum fortiter obiurgavit. Ex anno 1830 autem Ammon vetera recolebat atque referebat ut patet si legeris »Die Fortbildung des Christentums zur Weltreligion« (editio altera, Lipsiae 1836–40), »Die wahre und falsche Orthodoxie« (Lipsiae 1849) et »Geschichte des Lebens Jesu« (Lipsiae 1842-1847).